- UNIO Cleopatrae
- UNIO Cleopatraededicatus est, tamquam donarium, Veneri. postquam Antonius ab Augusto fusus et ille Romam traductus est. C. Plinius, l. 9. c. 33. Duo fuêre maximi uniones per omne aevum, utrumque possedit Cleopatra, Aegypti Reginarum novissima, per manum Orientis Regum, sibi traditos. Vide quae celebratissimâ historiâ comprehensa sequuntur, et ex eo Aur. Macrobium, l. 2. c. 13. qui tamen nonnihil a Plinio varians, cum hic Veneri tantum donatum unionem prodat is, Templo eius, quod Pantheon dictum, consecratum: et quem hic C. Plancum, ille Munatium Plancum, appellat. Nec de pretio horum Unionum ubique consensus. Quidam HS. centres, i.e. ducenta quinquaginta milia aureorum, pretium statuunt: Alii longe supra, nempe HS. sexcenties, . e. quindecies centena milia aureorum. Catullus, Epigr. 30. v.15.Ducenties comesset, aut trecenties.Nota enim Cleopatrae ingluvies, alterum Unionum, acetô liquesactum, sorbentis. Et hic ille ornatus, quem tam magnificie, extulit Lucanus, l. 10. v. 138.Nec sceptris contenta suis, nec fratre maritô,Plena Maris Rubri spoliis, colloque comisqueDivitias Cleopatra gerit, cultuque laborat.Exemplô Cleopatrae C. Caligula, apud Suetonium, c. 37. pretiosissimas margaritas aceto liquefactas absorpsit: qui ritus ab eo nepotibus frequens, ut de filio Aesopi, ex Horatio supra vidimus. Fuit autem Templum Veneris, cum Unione Celopatrae, in REgione 9. seu Circo Flaminio, Thom. dempsterus, ad Rosin. l. 1. c. 13. Quinam vero illi uniones Cleopatrani, quos Calphurnia titi tyranni uxor habuisse perhibetur, apud Treb. Pollionem, in XXX. Tyrannis, c. 32. in Tito? Vide Salmas. ad loc. Addam ex Historiis pauca quaedam praeter ea, quae supra diximus de Unionibus quibusdam celebrioribus. Serviliae, Catonis Uticensis sorori, Iul. Caesar margaritam emit sexagies sestertiô, teste Suetoniô, c. 50. quam summam, ex calculo Budaei, centum quinquaginta millium coronatorum, facit Lipsius. Metellae, cuius retro facta mentio, ex altera aure detracta bacca, valuit decies centum milia festertium. Uxori Alexandri Seu. quum quidam Legatus uniones duos per ipsum obtulisset magni ponderis et inusitatae mensurae, vendi eos iussit: qui quum pretium non invenirent --- inauribus Veneris eos dicavit Imperator, apud Lampridium, c. 51. De candidissimo Unione, quem Iustinianus centum auri liris licitatus est, miram narrationem apud Cedrenum vide. Sed et apud Pancirollum meminit Zonaras, egem Persarum Perosam, in expeditione adversus albos Hunnos, a dextra aure detractum Umonem abiecisse, quem postea repertum Iustinianus centum auri libris redimere a Barbaris voluerit, etc. Vide Casp. Bartholin. de Inauribus Veter. Pulchre hanc in rem Zeno Martyr, Serm. de Iustit. O quantarum neces animarum in phaleris pendent ornatae Matronae! ornamentum, cuius unum si solvas in pretium, distribuasque necessitatibus singulorum, ex eorum respiratione cognosces,m quantorum malô ille constet ornatus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.